Since it is my birthday today, I just thought I’d share with you all the recipe of my birthday cake, but in Latin. Enjoy.

Quōmodo palacsintatorta Alcōris factum est?

Haec est fōrmula quā palacsintatorta coquerī potest. Quid est palacsintatorta? Est genus cibōrum laganīs factum. Prīmum emendīs dē rēbus loquar, deinde omnia explicam.

Rēs emendae:

  • farīna

  • ōva

  • lac

  • saccharum

  • butӯrum

  • cacaō

Prīmum farīnam in crātērem circumfunditō. Sūmitō octō ōva, ea frangitō, dīviditōque alba et lūtea. Alba in alium crātērem additō. Dōnec spūma fīat, miscētō. Etiam farīnam lūteīs in mixtūram impositīs ōvōrum miscētō dum lac addis lentē. Additō quoque butӯrum saccharumque. Cavētō nē nimis saccharī addās, immō agitō pudenter. Dēnique additō albōrum spūmam ōvōrum. Miscētō dum mixtūra tardē nec celeriter fluat (velut laganī Americānī). Lac vel farīnam additō sī densitās male vidēbitur. Mixtūra sīc facta est.

In sartāginem partim mixtūrae funditō. Usque ad colōrem mūtātum exspectātō, deinde in patellam quandam factum sistitō laganum. Dum laganum proximum coquitur, spargitō aut cacaōnem aut saccharum super laganum. Secundum in laganum rem aliam spargitō, et sīc alternātō inter cacaōnem saccharumque deinceps dum omnia lagana perfecta sint.

Postrēmō ad iūs socolātae faciendum, miscētō cacaōnem saccharō in ōllā. Butӯrum additō paulumque aquae. Super focum ōllam superpōnitō, ignem accenditō, facitō iūs.

Tandem iūs ipsum super palacsintatorta funditō. Factum ita est.

Glossārium

farīna, -ae f  - flour
ōvum, -ī n - egg
lac, -tis n - milk
saccharum, -ī n - sugar
butӯrum, -ī n - butter
cacaō, -nis f - cocoa
crātēr, -is m - bowl
album, -ī n - white (of the egg)
lūteum, -ī n - yellow (yolk of the egg)
spūma, -ae f - foam
sartāgō, -nis f - pan
iūs, -ris n - sauce (also can mean soup)
socolāta, -ae f - chocolate
ōlla, -ae f - (cooking) pot
focus, -ī m - in a modern sense, stove