Select Page

Probe quidem di iussere ut pauper quoque ridere posset. Non solum uagitus et ploratus, sed satis etiam risus audiuntur in sordibus. Vel dici possit pauper tum saepius ridere cum maior sit causa flere.

Hunc bene noui mundum. Prosapia illa Soós, a qua pater originem ducit, uel angustissimis subiuit inopiis. Eo tempore colonus quaestu in officina laborabat pater, nec tamen ipse de his se iactat, nec alii eum. Etsi uerumst.

Et uerum est etiam me numquam postea adeo risurum ueluti his pueritiae annis ridebam.

Vt enim riderem, cum mea rubens iam desit mihi laeta mater, quae tam dulciter potuit ridere ut iam guttatim caderent ab oculis lacrimae, et tussiret adeo ut paene strangularetur…

At ne ipsa quidem ita risit ut eo postmeridiano tempore cum septem quaerebamus una nos duo nummos. Quaerebamus et inuenimus. Tres in loculis, alium in armario…ceteros difficilius.

Tres primos nummos ipsa mater inuenit. Cum pro pecunia soleret suere, et quos merebat nummos semper hic ponebat, plures crediderat se in armarii loculo inuenturam. Hic praeterea loculus mihi semper quidam thesaurus uidebatur, in quo si manum mergerem, mensa extemplo pararetur.

Valde enim mirabar, cum matercula scrutatur, acum, digitabulum, forfices, taeniolas, filum, orbiculos, omnia corradit, subitoque “Latent” inquit.

“Qui?”

“Nummi” respondet mater cachinnans.

Loculum extraxit.

“Age, ueni, mi filiole, improbos utique petitum. Malefici, malefici hi nummi.”

Subsedit humi et loculum ita deposuit quasi nummos euolaturos metueret; sic etiam inuersit, totum simul loculum, ueluti petaso papilionem contegeret.

“Assunt, insunt” ridebat, nec festinauit tollere “si uel unus adest, hic debet esse.”

Subsedi humi, sic opseruabam: an emergatur alicubi nummulus clarus? Nihil mouebatur. Enim uero uix credebamus quicquam inesse.

Aspeximus inter nos irrisimusque has nugas pueriles.

Tergo eius inuerso loculum attigi.

“St!” terruit me mater “Quiete, ne fugiat. Nondum scis, quam pernix bestia sit nummus. Nam celerrime currit, uoluitur enim! O, ut uoluitur…”

Risu periimus. Vere saepe iam uideramus ut fugeret nummus.

Postquam ad nos rediuimus, manum rursus porrexi ut loculum inuerterem.

“Vae!” clamauit me denuo mater, et ego territus ita retraxi digitum quasi focum attigissem. “Caue, prodige tu! Vt festines dimittere. Tantum habetur dum subest. Sine paulisper maneat. Lauare uolo, ad hoc sapone opus est, sapoque septem saltem nummis constat, minoris non uenit, mihi iam sunt tres, quattuor adhuc opus est, qui insunt in hoc tugurio; hic habitant, sed non amant inquietari, quod si irati erunt, ita abibunt ut numquam postea uideantur. Caue igitur, nam nummus lubricus est, caute est curandus. Honeste. Facile reprehendit, sicuti herae nobiliores…Heus, tu, nonne nosti poema quoddam alliciens, eo fortasse eliciatur e concha sua cochlearia.”

Quotiens ridebamus sic garriendo! Quis scit. At istud cochleallectans poema insolitum fuit.

Nummulus tu procedas,
concha ardente ne excedas.
¹

Eo recitato loculum reuersi.

Quisquiliae uidebantur innumerabiles, nec ullus, dico, nummus.

Mater labris astrictis amare at frustra scrutabatur.

“Proh dolor!” inquit “Mensa caremus. Si in illa effunderemus, maior esset honestas, essetque nummus.”

Ipse quisquilias collegi et in loculo reposui. Interim mater cogitabat. Secum agitabat num aliquando aliquos nummos alicubi posuisset, at nesciebat.

Aliquid autem bilem mihi commouebat.

“Matercula, scio enim locum quendam, ubi nummus adest!”

“Vbi, mi fili? reperiamus ne soluatur ueluti nix.”

“In armario uitreo, in loculo fuit.”

“O, puer infelix, gratum fecisti ante non dicendo, alioqui iam ne iste quidem exstet.”

Consurreximus et ad armarium uitreum nos tulimus, cui uitrum iam dudum deerat, sed in eius loculo affuit nummus, ubi ego scieram fuisse. Tres dies me parabam surripere, nec umquam ausi. Etsi saccarum hoc nummo emerem, si hoc etiam auderem.

“Eccere, quattuor iam habemus nummos. Numquam querare, filiole, maior dimidia pars iam nostra est. Tres tantum restant. Praeterea, si hunc unum nummum intra horam nacti sumus, ceteros etiam tres ante cenulam inueniemus. Eo quoque ante uesperum tempore potero lauare. Age, ueni celeriter, forsitan ceteris in loculis singulos reperiamus.”

Vtinam quoque in loculo inessent. Tum multi essent. Quamuis multa fuerant in armario uetusto, cum fuisset nouellius, abscondenda, attamen paruum apud nos nunc fuit huic orbo pondus, nec casu fuit tam infirmum, tam lapsurum, tamque edentulum.

Mater cuique nouo loculo pauca praedicauit.

“Hic diues loculus – fuit. Hic nihil umquam habuit. Hic autem semper fide stabat. Vae tibi misero mendico, nec tibi est nummus. O, nec huic erit, quod hic paupertatem nostram tuetur. Tibi ne sit, nam si quid nunc rogem, ne nunc quidem des. Eccum hic habet cunctos!” clamauit cachinnans imum loculum extrahendo, cui ne fundus quidem erat.

In collo meo suspendit, et ridentes humi consedimus.

“Manedum” subito inquit “mox erit nobis pecunia. In patris uestimentis inueniam!”

In pariete claui sunt infixi, in eis uestimenta suspensa. Mirumst, cum primae uestis fundae immisit mater manum, statim nummum exemit. Vix credebat oculis.

“Ecce!” clamabat “Nummus! Quot iam habemus? Ne numerari quidem possunt. Vnum, duos, tres, quattuor, quinque…quinque nummos! Duo tantum remanent. Quid est duos inde inuenire? Nihil. Vbi quinque sunt, sunt insuper duo.”

Magna cum diligentia est perscrutata omnes fundas, at proh frustra. Ne unum quidem inuenit. Ne optimus iocus quidem elicuit duos insuper nummos.

Iam magnae rosae flagrabant in matris bucca propter commotionem et laborem. Non licebat ei laborare nam facile in morbo incidebat. Verum mirabilis hic labor: pecunia facienda nemo prohiberi potest.

Tempus cenulae aduenit, et abiit. Iam mox uesperascet. Pater camisiam uult at non potest lauari. Puteana aqua maculas oleosas sola non auferet.

Tunc mater alapam sibi ducit.

“O, o, me, me stultam! Meam ipsam uestis fundam non inspexi. Sed, cum in mentem uenerit, inspiciam.”

Et inspexit. Et ecce nummum inuenit. Sextum.

Incitati sumus. Iam unus tantum restat.

“Ostende tuam quoque fundam! Forsitan nummus insit.”

Mea funda! Heu, licebat ostendi. Nihil infuit.

Vesperauit, et nos sex quasi curtis aderamus cum nostris nummis, quasi cum nullo essemus. Creditor mutuum non dabat argentum, uicini pariter pauperes sunt atque nos, nec rogabimus istos nummos.

Nihil aliud igitur faciendum, nisi aerumnam nostram toto corde ridere.

Mendicus tum aduenit. Cantica uoce magnam, tristem mendicationem fecit.

Mater paene intermortua est, ita irridebat.

“Mitte mendicare, uir probe” inquit “totum hodiernum diem hic iaceo quia nummo careo ut saponem emam, unus desideratur.”

Mendicus, homo pii uultus, matrem limis oculis aspexit.

“Vnusne nummus?” rogauit.

“Etiam.”

“Dabo ego.”

“Hem, utinam ne has uelle debeam, stipes a mendico!”

“Mitte, puella, ego non desiderabo. Ego unum solum desidero, mortuus humari. Eo facto omnia bene euenient.”

In manu mea posuit nummum, magnasque gratias agens discessit.

“Hem, sit gratis” ait mater “curre igitur…”

Nunc parumper constitit, et magna, magna, dico, uoce risit.

“Bene se res habet, cum iam ne lauare quidem possum. Opscurum est, nec habeo oleum lanternae.”

Risu strangulari coepit. Grauiter, crudeliter strangulari, et dum subuenio ei, ut sustinerem dum facie in palmis reposita titubat, calidum quoddam fluxit in manum meam.

Sanguis fuit, carus eius sanguis. Matris, quae ita poterat ridere, ut perpauci inter pauperes.

***

¹: Csiga-biga gyere ki / ég a házad ide ki – Cantulus puerilis hungaricus.